# Instauratio magna 88

Bacon, Instauratio magna, LXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/88

Itaque si istae Doctrinae planè instar Plantae à stirpibus suis reuulsae non essent, sed vtero Naturae adhaererent, atque ab eádem alerentur, id mimmè euenturum fuisset, quod per annos bis mille iam fieri videmus: nempè, vt Scientiae suis haereant vestigijs, & in eodem ferè statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint; quin potiùs in primo Authore maximè floruerint, & deinceps declinauerint. In Artibus autem Mechanicis, quae in Naturâ & Experientiae luce fundatae sunt, contrà euenire videmus: quae (quamdiù placent) veluti spiritu quodam repletae, continuò vegetant & crescunt; primò rudes, deinde commodae, posteà excultae, & perpetuò auctae. LXXV. Tiam aliud Signum capiendum est; (si modò Sig. Eni appellatio huic competat; cùm potiùs Testimonium sit, atque adeò testimoniorum omnium validissimum;) hoc est, propria Confeßio Authorum, quos homines nunc sequuntur. Nam & illi qui tanta fiduciâ de rebus pronuntiant, tamen per interualla cùm ad se redeant, ad querimonias de Naturae subtilitate, Rerum obscuritate, Humani ingenij infirmitate, se conuertunt.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
