# Instauratio magna 91-2

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/91-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/91-2

LXXVIII. TAm verò veniendum ad Causas errorum, & tam Adiuturnae in illis per tot saecula morae; quae plurimae sunt & potentißimae: vt tollatur omnis admiratio, haec quae ad ducimus, homines hucusque latuisse & fugisse; & maneat tantùm admiratio, illa nunc tandem alicui mortalium in mentem venire potuisse, aut cogitationem cuiuspiam subijsse: quod etiam (vt nos existimamus) Foelicitatis magis est cuiusdam, quam excellentis alicuius Facultatis; vt potiùs pro Temporis partu haberi debeat, quàm pro partii Ingenij. Primò autem tot saeculorum numerus, verè rem reputanti, ad magnas angustias recidit.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
