# Instauratio magna 91

Bacon, Instauratio magna, LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/91

Quòd si fuisset ille verus Consensus, & latè patens, tantùm abest, vt Consensus pro verâ & solidâ Authoritate haberi debeat, vt etiam violentam praesumptionem inducat in contrarium. Peßimum enim omnium est augurium quod ex Consensu capitur in rebus Intellectualibus: exceptis Diuinis & Politicis, in quibus suffragiorum jus est. Nihil enim multis placet, nisi imaginationem feriat, aut Intellectum vulgarium notionum nodis astringat, vt supra-dictum est. Itaquè optimè traducitur illud Phocionis, à Moribus ad Intellectualia; Vt statim se examinare debeant homines, quid errauerint, aut peccauerint; si multitudo consentiat & complaudat. Hoc Signum igitur ex auersißimis est. Itaquè quòd Signa veritatis & sanitatis Philosophiarum & Scientiarum, quae in vsu sunt, malè se habeant; siue capiantur ex Originibus ipsarum, siue ex Fructibus, fiue ex Progreßibus, siue ex Confeßionibus Authorum, siue ex Consensu; iam dictum est.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
