# Instauratio magna 92

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/92

Nam ex viginti quiaque annorum Centurijs, in quibus memoria & doctrina hominum fere versatur, vix sex Centuriae seponi & excerpi possunt, quae Scientiarum feraces, earumue prouentui vtiles fuerunt. Sunt enim non minùs Temporum, quàm Regionum Eremi & vastitates. Tres enim tantùm Doctrinarum reuolutiones & periodi rectè numerari possunt: Vna, apud Graecos, Altera, apud Romanos; Vltima, apud nos, Occidentales scilicet Europae nationes: quibus singulis vix duae Centuriae annorum meritò attribui poßunt. Media Mundi tempora, quoad Scientiarum segetem vberem aut laetam, infoelicia fuerunt. Neque enim causa est, vt vel Arabum, vel Scholasticorum mentio fiat: qui per intermedia tempora Scientias potiùs contriuerunt numerosis tractatibus, quàm pondus earum auxerunt. Itaque prima Causa tam pusilli in Scientijs profectus, ad angustias Temporis erga illas propitij, ritè & ordine refertur. LXXIX. T secundo loco se offert Causa illa magni certè Aper omnia momenti: ea videlicèt, quòd per illas ipsas aetates, quibus hominum ingenia & literae maximè vel etiam mediocritèr floruerint, Naturalis Philosophia minimam partem humanae operae sortita sit.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
