# Instauratio magna 93

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/93

Atque haec ipsa nihilominùs pro magnà Scientiarum matre haberi debet. Omnes enim Artes & Scientiae ab hac stirpe reuulsae, poliuntur fortasse, & in vsum effinguntur; sed nil admodùm crescunt. At manifestum est, postquàm Christiana fides recepta fuisset & adoleuißet, longè maximam ingeniorum praestantißimorum partem ad Theologiam se contulisse; atque huic rei & amplißima praemia proposita, & omnis generis adiumenta copiosißimè subministrata fuiße: Atque hoc Theologiae studium praecipuè occupasse tertiam illam partem siue periodum temporis apud nos Europaeos Occidentales; eò magis, quòd sub idem ferè tempus & literae florere, & controuersiae circà Ręligionem pullulare coeperint. At aeuo superiori, durante periodo illà secundâ apud Romanos, potißimae Philosophorum meditationes & industriae in Morali Philosophiâ (quae Ethnicis vice Theologiae erat) occupatae & consumptae fuerunt: Etiam summa ingenia illis temporibus vt plurimùm ad res Ciuiles se applicuerunt, propter magnitudinem Imperij Romani, quod plurimorum hominum operà indigebat.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
