# Instauratio magna 95

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/95

Hinc enim sit, vt Astronomia, Optica, Musica, plurimae Artes Mechanicae, atque ipsa Medicina, atque (quod quis magis miretur) Philosophia Moralis & Ciuilis, & Scientiae Logicae nil fere habeant altitudinis in profundo; sed per superficiem & varietatem rerum tantùm labantur: quia postquàm particulares istae Scientiae dispertitae & constitutae fuerint, à Philosophiâ Naturali non ampliùs alantur; quae ex fontibus & veris contemplationibus, Motuum, Radiorum, Sonorum, Texturae, & Schematismi Corporum Affectuum, & prehensionum Intellectualium, nouas vires & augmenta illis impertiri potuerit. Itaque minimè mirum est si Scientiae non crescant, cùm a radicibus suis sint separatae. LXXXI. Vrsus se ostendit alia causa potens. & magna, Rcur Scientiae parùm promouerint. Ea verò haec est; quòd fieri non poßit, vt rectè procedatur in curriculo, vbi ipsa Meta non rectè posita sit, & defixa. Meta autem Scientiarum vera & legitima, non alia est, quàm vt dotetur vita humana nouis Inuentis, & copijs.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
