# Instauratio magna 96

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/96

At turba longè maxima nihil ex hoc sapit, sed meritoria planè est, & professoria: nisi fortè quandoquè eueniat, vt artifex aliquis acrioris ingenij, & gloriae cupidus, nouo alicui Inuento det operam: quod ferè fit cum facultatum dispendio. At apud plerosque tantum abest, vt homines id sibi proponant, vt Scientiarum & Artium Maßa augmentum obtineat; vt ex eâ, quae praestò est, Maßâ, nil ampliùs sumant aut quaerant, quàm quantum ad vsum profeßorium, aut lucrum aut existimationem, aut huiusmodi compendia conuertere poßint. Quòd si quis ex tantâ multitudine Scientiam affectu ingenuo, & propter se expetat: inuenietur tamen ille ipse, potiùs contemplationum & doctrinarum varietatem, quàm veritatis seueram & rigidam inquisitionem sequi. Rursus, si alius quispiam fortaßè veritatis inquisitor sit seuerior; tamen & ille ipse talem sibi proponet veritatis conditionem, quae Menti & Intellectui satisfaciat in redditione causarum, rerum quae tampridem sunt cognitae: non eam quae noua operum pignora, & nouam Axiomatum lucem aßequatur. Jtaque, si finis Scientiarum à nemine adhuc bene positus sit, non mirum est si in ijs, quae sunt subordinata ad finem, sequatur aberratio. LXXXII. Vemadmodùm autem finis & Meta ScientiaQrum malè posita sunt apud homines; ita rursùs etiam si illa rectè posita fuißent, viam tamen sibi delegerunt omnino erroneam, & imperuiam.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
