Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 97
Unproofread scanNot analysed yet
Quod stupore quodam animum ritè rem reputanti perculserit; non vlli mortalium Curae aut Cordi fuiße, vt Intellectui humano, ab ipso sensu &experientiâ ordinata &bene conditâ, via aperiretur &muniretur; sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum vertigini, &turbini, vel casùs &experientiae vagae &inconditae vndis, &ambagibus permissa esse. Atque cogitet quis sobriè &diligentèr, qualis sit ea via, quam in inquisitione &inuentione alicuius rei homines adhibere consueuerunt; Et primò notabit proculdubiò inueiendi modum simplicem &inartificiosum, qui hominibus maximè est familiaris. Hic autem non alius est, quàm vt is qui se ad inueniendum aliquid comparat &accingit, primò quae ab alijs circa illa dicta sint inquirat &euoluat; deindè propriam meditationem addat, atque per Mentis multam agitatiouem, spiritum suum proprium sollicitet, &quasi inuocet, vt sibi oracula pandat; quae res omnino sine fundamento est, &in opinionibus tantùm voluitur. At alius quispiam Dialecticam ad inueniendum aduocet, quae nomine tenus tantùm ad id quod agitur, pertinet. Inuentio enim Dialecticae non est Principiorum, &Axiomatum praecipuorum, ex quibus Artes constant, sed eorum tantùm quae illis consentanea videntur. Dialectica enim magis curiosos &importunos, &sibi negotium facessentes, eamque interpellantes de probationibus, &inuentionibus Principiorum, siue Axiomatum primorum, ad fidem, &veluti Sacramentum cuilibet Arti praestandum, notißimo reRestat sponso reijcit. Restat Experientia mera, quae, sioccurrat, Casus; si quaesita sit, Experimentum nominatur. Hoc autem Experientiae genus nihil aliud est, quàm (quod aiunt scopae dissolutae, &mera palpatio, quali homines noctu vtuntur, omnia pertent. indq, si fortè in rectam viam incidere detur; quibus multò satius &consultius foret, diem praestolari, aut lumen accendere, &deinceps viam inire.