# Instauratio magna 97

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/97

Quod stupore quodam animum ritè rem reputanti perculserit; non vlli mortalium Curae aut Cordi fuiße, vt Intellectui humano, ab ipso sensu & experientiâ ordinata & bene conditâ, via aperiretur & muniretur; sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum vertigini, & turbini, vel casùs & experientiae vagae & inconditae vndis, & ambagibus permissa esse. Atque cogitet quis sobriè & diligentèr, qualis sit ea via, quam in inquisitione & inuentione alicuius rei homines adhibere consueuerunt; Et primò notabit proculdubiò inueiendi modum simplicem & inartificiosum, qui hominibus maximè est familiaris. Hic autem non alius est, quàm vt is qui se ad inueniendum aliquid comparat & accingit, primò quae ab alijs circa illa dicta sint inquirat & euoluat; deindè propriam meditationem addat, atque per Mentis multam agitatiouem, spiritum suum proprium sollicitet, & quasi inuocet, vt sibi oracula pandat; quae res omnino sine fundamento est, & in opinionibus tantùm voluitur. At alius quispiam Dialecticam ad inueniendum aduocet, quae nomine tenus tantùm ad id quod agitur, pertinet. Inuentio enim Dialecticae non est Principiorum, & Axiomatum praecipuorum, ex quibus Artes constant, sed eorum tantùm quae illis consentanea videntur. Dialectica enim magis curiosos & importunos, & sibi negotium facessentes, eamque interpellantes de probationibus, & inuentionibus Principiorum, siue Axiomatum primorum, ad fidem, & veluti Sacramentum cuilibet Arti praestandum, notißimo reRestat sponso reijcit. Restat Experientia mera, quae, sioccurrat, Casus; si quaesita sit, Experimentum nominatur. Hoc autem Experientiae genus nihil aliud est, quàm (quod aiunt scopae dissolutae, & mera palpatio, quali homines noctu vtuntur, omnia pertent.indq, si fortè in rectam viam incidere detur; quibus multò satius & consultius foret, diem praestolari, aut lumen accendere, & deinceps viam inire.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
