# Instauratio magna 99

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/99

diù ac multùm versetur: praesertim quùm huiusmodi res ad inquirendum laboriosae, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperae, ad practicam illiberales; numero infinitae, & subtilitate tenues esse soleant. Jtaquè iam tandem huc res redijt, vt via vera non tantùm deserta, sed etiam interclusa & obstructa sit; fastiditâ Experientiâ, nedùm relictà, aut malè administratâ. LXXXIV. Vrsus verò homines à progressu in Scientijs detiSnuit & ferè incantauit Reuerentia Antiquita. tis, & virorum, qui in Philosophiâ magni habiti sunt, authoritas, atquè deindè Consensus. Atquè de Consensu superiùs dictum est. De Antiquitate autem, opinio quam homines de ipsa fouent, negligens omninò est, & vix verbo ipsi congrua. Mundi enim senium & grandaeuitas pro Antiquitate verè habenda sunt; quae temporibus nostris tribui debent, non iuniori aetati undi, qualis apud Antiquos fuit. Illa enim aetas respectu nostri, antiqua & maior. respectu mundi ipsius, noua & minor fuit: Atque reuerà quemadmodùm maiorem rerum humanarum notitiam, & maturius iudicium, ab homine sene expectamus, quàm à Iuuene, propter Experientiam, & rerum quas vidit, & audiuit, & cogitauit, varietatem & copiam: eodem modo & à nostrà aetate (si vires suas noßet, & experiri, & intendere vellet maiora multò quam à priscis temporibus expectari par est vtpotè aetate Mundi grandiore, & infinitis experimentis & obseruationibus aucta & cumulata.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
