Latin · ~9 min
Lines 1.121-1.86
Bacon, SERMONES FIDELES 1.121-86
Not analysed yet
XX. DE CONSILIO
1. Summa quae intercedit inter homines fides, et illa consilium impertiendi. Etenim in alio quovis fidei genere partes tantum vitae aliis commendamus, terras, bona, liberos, existimationis, et alia negotia particularia. Verum iis quos nobis consiliarios adhibemus omnia mandamus. Quanto magis, qui partes consiliariorum praestant, ad omnem integritatem et sinceritatem astringuntur. Principes vel prudentissimi nullo modo in diminutionem auctoritatis accipiant si consilio virorum selectorum utantur. Quin et Deus ipse consilio non vacat, sed inter nomina magna filii sui benedicti ponit ut consiliarius vocetur. Salomonis certe pronunciatum tale: in consilio stabilitas. Res humanae proculdubio aut primam aut secundam agitationem subibunt: si minus consultationum argumentis iactentur, certe fluctibus fortunae iactabuntur. Plenaeque evadent inconstantiae et mutationum, modo texendae, modo retexendae, instar vacillationum hominis ebrii. Sane filius Salomonis vim consilii expertus est, quemadmodum pater eius necessitatem et usum vidit. Etenim regnum Deo dilectum primo laceratum et fractum est consilio pravo. Cui quidem consilio inustae sunt, ut nobis sint documento, notae illae duae per quas consilia prava in perpetuum dignoscantur: una, quod fuerit consilium iuvenile quoad personas, altera quod fuerit violentum quoad subiectum.
2. Sapientia veterum in parabola adumbravit tam unionem et insolubilem coniunctionem consilii cum regibus, quam prudentem et politicum usum eiusdem per reges adhibendum. Alterum in eo, quod Iovem narrant Metim (quae vox consilium significat) in uxorem duxisse, in quo innuunt consilium imperio sponsae loco esse. Alterum in eo quod sequitur, quod huiusmodi commentum est. Tradunt, postquam Metis nupta fuisset Iovi, eam gravidam ex illo factam; Iovem autem non sustinuisse donec pararet, sed eam devorasse; unde ipsum quoque gravidum factum, et Palladem armatam ex capite suo edidisse. Quae fabula portentosa arcanum imperii involvit. Hoc nimirum, ad quem modum reges erga consilium suum sanctius se gerere debeant: primum ut res deliberandas illis committant, quod est veluti prima conceptio; secundo cum elaboratae et efformatae fuerint, veluti in utero consilii sui, atque maturuerunt et partui vicinae sint, tum demum non permittant amplius consilio suo ut decretum perficiant, acsi res ex eorum auctoritate penderet, sed negotium ad se retrahant et palam omnibus faciant decreta et ordinationes ultimas (quae, quoniam cum prudentia et potestate exeunt, assimilantur Palladi armatae) a seipsis emanare, neque solum ab auctoritate sua, verum etiam (quo magis existimationem suam evehant) ab ingenio et auctoritate propria pervenire.