Latin · ~10 min
Lines 1.124-1.125
Bacon, SERMONES FIDELES 1.124-125
Not analysed yet
5. Minime oblivioni mandandum quod Commineus notatum reliquit de domini suo priore duce Carolo, cognominato Strenuo: eum secreta sua cum nemine communicare voluisse, minime omnium ea quae eum prae caeteris angebant. Et ulterius ait eam animi obtractionem posteribus vitae annis intellectum ipsius nonnihil debitilasse et vitiasse. Potuisset certe Commineus, si voluisset, simile iudicium facere de domino suo posteriore Ludovico Undecimo, cui occultatio consiliorum pro tormento fuit. Tessera Pythagorae obscura sed optima, cor ne edito. Certe si quis durum huic rei nomen imponeret, qui amicis destituuntur quibus cogitationes suas et anxietates libere impertiant sunt cordium suorum anthropophagi. At illud plane ad miraculum proxime accedit (quocum claudam hunc de primo amicitiae fructu sermonem), nimirum istam cum amicis communicationem contrarios duos effectus producere. Gaudia enim conduplicat, moerores dimidiat. Nemo siquidem laeta cum amico impertit quin laetatur amplius. Nemo autem tristibus amicum communicat quin contristetur minus. Adeo ut revera eadem virtute polleat super animum hominis quam alchymistae lapidi suo tribuere solent super corpus humanum. Hoc est, quod contraria operetur, sed semper in beneficium naturae. Attamen absque auxilio notionum chymicarum, extat huius rei exemplum insigne in cursu naturae ordinario. Nam in rebus naturalibus unio alit et confortat actiones quasque naturales, impressiones omnes violentas hebetat et retundit. Idemque prorsus fit in animis.
6. Secundus amicitiae fructus salubris est intellectui, sicut primus affectibus. Amicitia enim serenitatem inducit in affectibus a tempestatibus et procellis. Verum in intellectu etiam noctem abigit et lumen infundit, confusione cogitationum dissipata. Neque hoc intelligendum est tantum de consilio fideli quod ab amicis dari solet, sed antequam de illo dicamus, certum est quicunque animum cogitationibus multis gravatum habet, ingenium eius et intellectum clarescere veluti in diem communicatione consiliorum et discursu cum alio. Etenim cogitationes suas facilius agitat et in omnes partes versat, easdem ordinatius disponit. Illas tanquam in faciem intuetur postquam conversae fuerint in verba. Denique seipso prudentior evadit, indque assequitur horulae magis unius sermone quam diei integrae meditationibus. Recte dictum est a Themistocle ad regem Persarum sermones tapetibus similes esse cum explicentur, per quod imagines distincte conspiciuntur, ubi cogitationes instar sarcinarum quarundam complicantur et involvuntur. Neque etiam restringitur secundus iste fructus amicitiae (qui constitit in obstructionibus intellectus aperiendis) ad eos solum amicos qui consilio pollent (hi proculdubio optimi sunt), sed et hoc sepositio discit profecto quispiam a seipso, et proprias cogitationes in luminis oras educit ingeniumque suum tanquam cotem versus acuit quae ipsa non secat. Ut verbo dicamus, praestat statuae cuidam vel imagini se impertire quam cogitationes suas silentio suffocare.