Latin · ~10 min
Lines 1.140-1.141
Bacon, SERMONES FIDELES 1.140-141
Not analysed yet
13. Maris dominium monarchiae quaedam epitome est. Cicero de Pompeii contra Caesarm apparatu scribens ad Atticum consilium (inquit) Pompeii plane Themistocleum est. Putat enim qui mari potitur, eum rerum potiri. Atque Caesarem Pompeius proculdubio delassasset et attrivisset nisi inani fiducia inflatus ab illo incepto destituisset. Praelia navalia quanti fuerint momenti ex multis exemplis patet. Pugna ad Actium orbis imperium determinavit. Pugna ad insulas Cursolares circulum in naribus Turcae posuit. Multoties certe evenit ut victoriae navales finem summae belli attulerint. Sed hoc factum est cum aleae huiusmodi praeliorum totius belli fortuna commissa est. Illud minime dubium, quod qui maris potitur dominio in magna libertate agit, et tantum quantum velit de bello sumere potest, ubi contra qui terrestribus copiis est superior nihilominus plurimus angustiis conflictatur. At hodie atque apud nos Europaeos si unquam aut uspiam potentia navalis (quae quidem huic regno Britanniae in dotem cesset) summi ad rerum fastigia momenti est, tum quia pleraque Europae regna mediterranea simpliciter non sunt, sed maxima ex parte mari cincta, tum etiam quia utriusque Indiae thesauri et opes imperio maris veluti accessorium quiddam existunt.
14. Bella moderna velut in tenebris gesta censeri possunt prae gloria et decore vario quae in homines militares priscis temporibus a rebus bellicis resilire solebant. Habemus hodie, fortasse ad animos faciendos, ordines quisdam honorificos militiae, qui tamen iam facti sunt armis et togae communes. Etiam in scutis gentilitis stemmata nonnulla habemus. Insuper hospitia quaedam publica militibus emeritis et mutulatis destinata, et huiusmodi. Verum apud veteres in locis ubi victoriae partae sunt extructa trophaea; laudationes funebres; monumenta magnifica occumbentium in bello; coronae civicae, militares, singulis concessae; nomen ipsum imperatoris, quod postea reges maximi a belli ducibus mutuati sunt; redeuntium ducum bellis prosperi confectis celebres triumphi; donativa atque largitiones ingentes in milites sub exercituum demissionem: haec (inquam) tot et tanta fuerunt, et tam insigni splendore coruscantia, ut pectoribus mortalium etiam maxime conglaciatis igniculos subdere, eaque ad bellum inflammare potuerint. Ante omnia vero mos ille triumphandi apud Romanos non res erat ex pompa aut spectaculum quoddam inane, sed inter prudentissima plane nobilissimaque instituta numerandos, utpote qui in se haec tria haberet, ducum decus et gloriam, aerarii ex spoliis locupletationem, et donitiva militum. Verum honor triumphi fortasse monarchiis non competit praeterquam in persones regum ipsorum, aut filiorum regum. Quid etiam temporibus imperatorum Romae obtinuit, qui honorem ipsum triumphi sibi et filiis suis de bellis quae praesentes ipsi confecerant tanquam peculiarem reservarunt. Vestimenta autem solummodo et insignia triumphalia aliis ducibus indulserunt.