Latin · ~9 min
Lines 1.166-1.167
Bacon, SERMONES FIDELES 1.166-167
Not analysed yet
2. Transeundum iam a situ domus ad domum ipsam. Imitabimur Ciceronem, qui libros conscripsit de Oratore et librum unicum qui inscribitur Orator, quorum priores praecepta artis tradunt, posterior perfectionem. Discribemus igitur palatium regium atque eiusdem modulum quendam conficiemus. Prorsus enim mirabilis res est tam vastas hodie existere moles in Europa, quales sunt Vaticanum et Escuriale et nonnullae aliae in quibus tamen cameram aliquam vere magnificam vix reperies.
3. Primum igitur statuo palatium perfectum neutiquam esse nisi duas habeat portiones diversas, portionem convivii, ut loquitur liber Hesteri, et portionem mansionis sive familiae, alteram ad pompas, magnificentias, et celebritates, alteram ad habititations usum. Intelligo portiones istas duas extrui debere non ut latera domus, sed ut frontis ipsius partes, easque exterius uniformas esse, licet interius longe diversas. Coniungi autum volumus portiones istas per turrim sublimem et splendidam in medio frontis. Atque, quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim, eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam, et subter eam cameram autem alteram similis longitudinis et latitudinis, quae apparatum et instuctionem ad festa, ludos, et eiusmodi magnificentias, actores etiam dum se ornent et parent commode recipiat. Alteram portionem, mansionis scilicet, dividi velim praecipue in aulam et sacellum, utramque amplam et pulchram. Eas vero per universam portionis longitudinem extendi nolim, sed relinqui in exitu coenacula duo, hymeale et aestivale. Atque subter haec omnia (excepto sacello) cellas amplas subterraneas collocari volo, quae culinis privatis, promptuariis, panariis et similibus inserviant. Quantum ad turrim, eam elevari volo usque ad duo tabulata, utrunque quindecim pedes altum, super duas alas frontis, coopertam plumbo aequabili, atque statuis per fulcra laterum in summitate decoratam. Eandem turrim in cubicula diversa distingui volo. Gradus autem turris apertos esse, et in se revertentes, et per senos subinde divisos utrinque statuis ligneis, inauratis vel saltem aenei coloris, cinctos cum statione spatiosa et lata in vertice. Verum cavendum ne locus ubi famuli comedant sit ad imum graduum vel prope: si enim fit, ciborum nidor ascendet tanquam in tubo quodam. Et de fronte aedificii hactenus. Tantum intelligo gradus primos ascensus ad viginti pedes sustolli debere, altitudinem scilicet tabulati inferioris.