Latin · ~8 min
Lines 1.167-1.121
Bacon, SERMONES FIDELES 1.167-121
Not analysed yet
XXVII. DE AMICITIA
1. Res sane difficilis esset, etiam illi qui dixerit, plus veri ac falsi, idque compendio miscuisse, quam illo scito quicqunque solitudine delectatur aut fera aut deus est. Negari enim non potest quod insitum et latens odium seu fastidium societatis, si in aliquo deprehendatur, sapiat nescio quid belluinum. Illud tamen e converso, quod aliquam divinae naturae speciem prae se ferat, falsissimum est, nisi huiusmodi vita solitaria minime ab amore ipsius solitudinis proveniat, sed a studio secedendi ut altioribus contemplationibus quis vacet, id quod in nonnullis ethnicorum reperitur, sed affectatum et fictum, ut in Epimenide Cretense, Numa Romana, Empedocle Siculo, et Apollonio Tyaneo. Sincerum tamen et verum in plurimis eremitarum antiquorum et in sanctis patribus ecclesiae. Interea vero parum perspiciunt homines quod hoc sit quod solitudo nominatur, et quibus finibus circumscribitur. Turba enim non est societas dicenda, et facies hominum nihilo plus sunt quam in porticibus picturae. Colloquia vero absque dilectione cymbalo non praestant tinnienti. Hoc innuit id quod Latino iactatum proverbio, magna civitas, magna solitudo. In magnis enim urbibus amici et necessarii remotius disperguntur, adeo ut minus plerunque familiariter et in consortio vivatur quam in viciniis angustioribus. Quin et ulterius progredi licet, atque verissime asserere meram et miseram esse solitudinem ubi desunt amici veri, sine quibus mundus nihl aliud quam eremus est. Quo etiam sensu si solitudinem accipias, quicunque natura et genio suo ab amicitiis abhorret, huiusmodi affectum a bruto magis quam ab homine mutuatur.
2. Maxime amicitae fructus est levamen et evaporatio anxietatis et tumorum cordis, quos animae perturbationes cuiuscunque generis imprimere solent. Novimus morbos illos in corpore esse maxime periculosos qui ex obstructionibus et suffocationibus nascuntur. Neque multo secus se res habet in aegritudinibus animae. Sarsam adhibere possis ad iecorus, chalybem praeparatum ad lienis, flores sulphuris ad pulmonem, castoreum ad cerebri oppilationes deobstruendas. Nulla autem invenitur medicina apertiva ad obstructiones cordis praeter amicum fidelem, cui impertire possis dolores, gaudia, metus, spes, suspiciones, curas, consilia, et quicquid denique cor opprimat, tanquam sub sigillo confessionis civilis.