Latin · ~10 min
1.169
Bacon, SERMONES FIDELES 1.169
Not analysed yet
5. Ultra hanc quam diximus aream, sit alia interior partis et amplitudinis et altudinis horto per exterius circumcincta, interius autem ambulacris pulchris, arcuatis usque ad primum tabulatum circundata. Pars autem exterior solarii inferioris versus hortum, quatenus ad duo latera, convertatur in specum sive cavernam (grottam moderni vocant) ad umbram et aestivationem, apertam aut fenestratam tantum ex parte horti. Sit autem caverna illa solo aequa, non omnino depressa, et eleganti pavimento strata ad terrae vapores excludendos. Erigatur autem in medio istius areae fons splendidus aut opus aliquod ex statuis magnificum, pavimentum autem simile sit areae illi antedictae. Huius areae aedificia ex utroque destinentur cameris et conclavibus secretioribus, latus autem transversum porticibus etiam secretioribus. Curandum vero ut alique, tam ex cameris et conclavibus quam ex porticibus designetur ad usum infirmorum, si forte princeps aut quis e grandoribus aegrotaverit. Habeant autem portiones singulae aegris destinatae (ut moderni loquuntur) antecameram, cameram ad cubile, et recameram. Haec autem quae diximus supra secundum solarium collocentur. At latus transversum solarii inferioris versus hortum convertatur in porticum speciosam, patentem, et columnis fultam. Rursus, supra solarium tertium ex omnibus tribus lateribus statuantur porticus elegantes, columnares, et aperate ad prospectum et refrigerium horti excipiendum. Verum ad angulos duos lateris transversi in solario secundo accommodentur et ornentur duo splendida et delicata conclavia (cabinettos moderni vocant) pavimento nitente, aulaeis sumptuosis instructa, vitro crystallino fenestrata, cum cupola elegante in medio. Sint autem conclavia illa rebus curiosis omnigenis et spectatu dignis referta. In supremis quoque porticibus (si fieri posset) optarem collocari iuxta parietes in locis diversis fonticulos quosdam aquam emittentes, qui per secretos tubos iterum transeant. Interior autem pars in solario superiore versus aream formetur in porticus et ambulacra bene munita et obducta ad usum convalescentium. Atque hactenus de aulaeo palati ipsus. Nam de belneis et piscinis non loquor, Superest tamen ut antequam ad frontem aedium pervenias collocentur areae tres, area viridis, gramine vestita cum pariete in circuitu, et iuxta parietem arboribus ordine positis, sata area altera eiusdem amplitudinis sed in pariete cuius sint turriculae extructae aut simile quod eiusmodi elegantiae. Area item tertia quae cum fronte ipsa aedium quadrangulum constituate, quam aedificio certe aliquo circumdatam nolo, neque rursus nudis parietibus cinctam, sed ambulacris supra columnas, non arcus, erectis. In summitate vero plumbo vel lapide quadrato coopertis et ad latera elegantibus statuis parvis aenei coloris munitis clausum. Quatenus vero ad aedificia omnia quae usibus familiaribus inserviunt summoveantur illa ad aliquam distantiam a palatio ipso, ita tamen ut interponantur porticus humiliores et obtectae intra quas ad palatium transire possis.