Latin · ~12 min
Lines 1.196-1.197
Bacon, SERMONES FIDELES 1.196-197
Not analysed yet
4. Quantum ad excidandam aut sedandam iram in aliis, fit hoc maxime per temporum electionem prudentem. Cum subtristes homines sunt aut aliquantulum morosi, tempus est iram incendendi. Deinde, ut antea diximus, decerpendo et inculcando quicquid contemptum arguere aut aggravare possit. Rursus, ira sedatur per contraria hisce. Primo, deligendo tempora serena et ad hilaritatem prona in quibus negotium aliquod ingratum et ad iracundiam provocans aperias. Prima enim impressio plurimum valet. Deinde ut, quantum fieri potest, iniuriam a contemptu segreges, eam imperitiae, timori, animi concussioni repentinae, aut simili cuipiam imputando.
LVI. [=English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM
1. Salomon inquit nihil novum super terram. Itaque, quemadmodum Plato opinatus est, omnem scientiam nihil aliud esse quin reminiscentiam. Sic Salomon pronunciat, omnem novitatem nihil aliud esse quam oblivionem. Ex quo cernere possis fluvium Lethes non minus super terram quam sub terram decurrere. Astrologus quidam abstrusus et parum notus asserit nisi in caussa fuissent res duae constantes (una quod stellae fixae aequalem inter se distantiam perpetuo servent, altera quod motus non diurnius non variet ),ne momentum quidem temporis individuum aliquod durare potuisset. Illud certum est, materiam in perpetuo fluxu esse, neque unquam consistere. Atqui magna illa lintea sepulchralia quae omnia oblivione involvunt duo sunt, diluvia et terrae motus. Quatenus ad conflagrationes et siccitates magnas, illae populum penitus non absorbent aut destruunt. Fabula Phaetontis brevitatem conflagrationis ad unius tantum diei spatium repraesentavit. Atque triennalis illa a pluvia cessatio tempore Eliae particularis tantum fuit, et multos superstites reliquit. Incensiones illas loqueris quae per fulmina et fulgura apud India Orientales fiunt. Angustae quidem sunt, nec magna spatia occupant. Pestilentias etiam praetereo, quia nec illae totaliter absorbent. Verum in memoratis illis duabus calamitatibus (diluviorum et terrae motuum) insuper notandum est reliquias populorum quas emergere contingent plerunque homines rudes et montanos esse, quique temporum praeteritorum memoriam posteris tradere non possint. Adeo ut oblivio non minus omnia involvat quam si nulli prorsus superstites remanerent. Si quis attente introspiciat Indorum Occidentalium conditionem, probabile reperiet eos populum iuniorem esse et recentiorem quam populos orbis veteris. At longe verisimilius est desolationem illam quae illos olim invaserat minime per terrae motus factam (contra quam narrabat sacerdos Aegyptius in colloquio cum Solone de insula Atlantide, eam scilicet a terrae motu absorptam esse), sed potius per diluvium particulare. Terrae motus enim in illis regionibus raro eveniunt. Verum e contraria parte tam immanis plane et vasta habent flumina ut fluvii Asiae, Africae, et Europae prae illis instar rivulorum sint. Quin et Andes ipsorum, sive montes, nostris longe sunt altiores. Unde credibile est reliquias stirpis hominum apud eos post tale diluvium particulare conservatas fuisse. Quantum vero ad observationem Macciavelli, nimirum zelotypiam et aemulationem sectarum ad extinguendam rerum memoriam multa molitam, qui Gregorio Magno notam inurit ac si pro viribus suis antiquitates omnes ethnicorum supprimere annixus fuerit, non video certe huiusmodi zelos aut notabile quidpiam efficere aut diu durare, id quod liquet in successione Sabiniani, qui antiquitates easdem statim resuscitavit. Tum vero prohibita, licet tenebris cooperta, obrepunt tamen et suas nanciscuntur periodos.