Latin · ~11 min
Lines 1.202-1.203
Bacon, SERMONES FIDELES 1.202-203
Not analysed yet
6. Mutationes et vicissitudines in rebus bellicis haud pauci sunt, sed praecipue in tribus versantur, in sede belli, in genere armorum, et in disciplina militari. Bella antiquis temporibus movere videbantur ex oriente potissimum in occidentem. Etenim Persae, Assyriae, Scythi (qui invasores erant) omnes orientales fuerunt. Verum est Gallos fuisse occidentales, sed de duabus tantum ipsorum incursionibus legimus, una in Gallo-Graeciam, altera contra Romanos. Attamen oriens et occidens coeli climata non determinant. Neque enim belli motus ab oriente aut ob occidente aliquid certae observationis recipiunt. Sed meridies et septentrio natura fixi sunt, atque raro in omni memoria invenitur meridionales interiores invasisse septentrionales, sed e contra. Unde manifestum est tractum mundi septentrionalem natura ipsa magis esse bellicosum, sive hoc ascribi possit huius hemispherii stellis, sive amplitudini continentium ad partes septentrionales, cum partes australes (quantum adhuc innotuit) maria fere occupant, sive (id quod manifestissimum est) frigoribus climatis borealis. Nam hoc ipsum absque alia causa quacunque corpora indurat, spiritus inflammat, ut liquet in populi Auracensi, qui ad ulteriora Austri positi omnibus Peruviensibus fortitudine longe praecellunt.
7. Imperio aliquo magno labascante et viribus fracto pro certo bella expectes. Etenim imperia magna, dum in vigore sunt, copias nativas provinciarum enervant et destruunt propriis cohortibus domi fidentia. Cum autem et illae deficiunt, omnia ruunt atque aliis gentibus in praedam cedunt. Hoc evenit in declinatione imperii Romani atque etiam in imperio occidentali post Carolum Magnum cum aves singulae plumas suas repeterent. Atque simile quidpiam etiam imperio Hispano contingere possit, siquando viribus decideret. Ex altera parte accessiones magnae ditionum et uniones regnorum similiter bella suscitant. Etenim cum status aliquis in potentiam maiorem insurgit, similis est fluvio intumescenti qui inundationem statim minatur, ut videre est in imperiis Romanorum, Turcarum, Hispanorum, et aliorum. Attende, cum mundus nationibus barbaris minus abundet, sed civiliores fere sunt, qui uxores temere non ductunt, nec liberos progignent nisi modum familiam alendi, aut saltem victum parandi, praeviderint (ut sit in omnibus prope nationibus hodierno die, exceptis Tartaris), non ingruit periculum ab inundationibus aut migrationibus populorum. At cum populorum greges magni sunt, qui perpetuo sobolem suscipiunt, de fortunis et sustentatione sua in futurum minime solliciti. Necessarium est ut in seculo uno aut altero portionem aliquam multitudinis suae exonerent et novas sedes quaerant, et sic alias nationes invadant. Quod populi septentrionales veteres sorte facere solebant, sortes dantes quae pars domi maneret, quae autem alio migraret. Cum gens aliqua prius bellicosa ad mollitiem et luxuriam degenerat, de bello certa esse possit. Status enim tales plerunque dum degenerant opes accumulant, adeo ut praeda invitet, et declinatio virium animet gentes alias ad eosdem invadendos.