Latin · ~8 min
Lines 1.205-1.143
Bacon, SERMONES FIDELES 1.205-143
Not analysed yet
XXXIV. DE DIVITIIS
1. Divitias cognomine magis proprio vocare nequeam quam ut eas appellem impedimenta virtutis. Sicut enim se habent impedimenta ad exercitum, ita divitiae ad virtutem: necessariae siquidem sunt, sed graves. Quinetiam cura illarum victoriam saepe disturbat. Divitiarum magnarum nullus est usus praeterquam in iis expedendis, caetera in opinione versantur. Idem dictat Salomon, ubi multae sunt opes, multi qui comedunt eas; et quid prodest possessori, nisi quod cernat divitias oculis suis? Possessio divitiarum nulla voluptate dominum perfundit quantum ad sensum. Est sane custodia ipsarum. Est etiam potestas donativi aut distributionis. Est et fama, et inflatio ab ipsis. Sed non datur solidus ipsarum usus qui ad dominum pertingat. Annon vides ficta illa pretia quibus gemmae et huiusmodi rariora aestimantur, et quam inania opera suscipiantur ad ostentationem meram, ut usus aliquis divitiarum magnarum videri possit? Sed dicet quispiam usum earum vel in hoc maxime cerni posse, quod dominos ex periculis et calamitatibus redimant. Ut ait Solomon, substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus elevatus in imaginatione sua. Sed caute Solomon, quod imaginatione, non reipsa, tales sunt. Plures enim, sine controversia, divitiis suis magnis voene runt quam redempti sunt. Divitias magnas ne secteris, sed quas parare possis iuste, impendere sobrie, erogare hilariter, et libenter dimittere. Neque tamen contemptum ipsarum, instar monachi alicuius aut a seculo abstracti, foveas, sed de usu distingue, sicut Cicero optime de Rabirio Posthumo, in studio rei amplificandae apparebat non avaritiae praedam sed instrumentum bonitati quaeri. Ausculta etiam Salomoni, nec praeproperae opum accumulationi inhia: qui festinat ad divitias non erit insons. Fingunt poetae Plutum (qui divitias sonat) a Iove missum claudicare et tardigradum esse, a Plutone autem currere et pedibus celerem, innuentes divitias bonis artibus et iusto labore partas tarde accedere, sed per mortem aliorum advenientes (veluti ex haereditatibus, testamentis, aut similibus) praecipitanter ruere. Nec minus poterit fabula ea de Plutone intelligi, si Plutonem pro Diabolo accipias. Cum enim opes a Diabolo fluunt (veluti per fraudes, oppressiones, iniusticiam, et scelera) rapido cursu feruntur.