Latin · ~8 min
Lines 1.71-1.51
Bacon, SERMONES FIDELES 1.71-51
Not analysed yet
XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS
1. Magni refert ut pastores populi prognostica tempestatum politicarum sciant. Quae tunc maximae sunt cum res vergunt ad aequalitatem, non secus ac naturales tempestates circa aequinoctia invalescunt. Quemadmodum autem saepe videre est flatus ventorum cavos et veluti e longinquo, quin et similiter maris tumores occultos, ante procellam, idem evenit ingruentibus procellis politicis:
Ille etiam caecos inflare tumultus
Saepe monet, fraudesque, et operta tumescere bella.
2. Famosi libelli, et licentiosi et mordaces sermones in status scandalum cum passim volitant et increbescunt, similiter novarum rerum rumores mendaces in regiminis dedecus undique iactati, et avide a populo excepti, sunt certe inter prognostica seditionum. Quo stemmate deducta sit fama, cum Virgilius depingeret, Gigantum sororem eam esse ponit:
Illam terra parens, ira irritata deorum,
Extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem
Progenuit
quasi famae fuissent seditionum praeteritarum reliquae. Verum sunt illae non minus seditionum futurarum praecursatrices. Recte tamen utcunque notatum est, inter seditiosos tumultus et seditiosos rumores nil aliud fere interesse nisi qualis est descrepantia inter fratrem et sororem, masculum et foeminam. Praesertim, si eo usque ingravescat malum ut actiones status laudatissimae, quae merito plausum vulgi mererentur et populi studia conciliare deberent, in deteriorem partem traducantur et sugillentur. Hoc enim invidiae molem grandem demonstrat, ut recte ait Tacitus conflata magna invidia, seu bene su male gesta premunt. Neque propterea sequitur quod famae istae inter turbarum signa numerentur, ideo earum suppressio severior remedium contra turbas praestare intelligeretur. Nam ut plurimum contemptae facilius evanescunt, et conatus sedulus eas coercendi nihil aliud fere efficit quam ut durent magis.
3. Item illud genus obsequii in exequendis iussis de quo loquitur Tacitus pro suspecto habendum: erant in officio, sed tamen qui mallent mandata imperantium interpretari quam exequi. Mandata discutere, detractare, cavillationibus eluere, quid aliud sunt quam iugum iactare et inobedientiam tentare? Praesertim ubi in istis disputationibus circa mandata, qui a parte mandatorum stant, loquuntur timide et molliuscule, qui autem adversantur audacius et contumacius.