Latin · ~8 min
Lines 1.73-1.75
Bacon, SERMONES FIDELES 1.73-75
Not analysed yet
3. Veruntamen et hoc verum est, moderni temporis prudentiam circa principum negotia tractanda in hoc potissimum versari, ut conquirantur magis et aptentur remedia et subterfugia malorum et periculorum cum ingruerint, quam ut prudentia solida et constanti depellantur et summoveantur antequam impendeant. Verum hoc nihil aliud est quam in agone cum fortuna experiri. Caveant autem homines, ne obdormiscant circa turbarum materias primas et inchoamenta. Nemo siquidem scintillam incendium parituram prohibere potest, nec regiones metiri unde eruptura sit. In principum negotiis interveniunt proculdubio multae difficultates et impedimenta, at saepenumero maxima impedimenta sunt principum ipsorum affectus et mores. Etenim principibus frequenter accidit ut contradictoria plane appetant, sicut recte Tacitus: sunt plerunque rerum voluntates vehementes et inter se contrariae. At potentiae nimiae soloecismus est, credere se posse finem rei pro arbitrio assequi, neque tamen media procurare.
4. Regibus intercedit negotium cum nationibus vicinis, cum uxoribus propriis, cum liberis suis, cum praelatis et clero, cum proceribus regni, cum nobilibus secundae classis sive generosis, cum mercatoribus suis, cum plebe regni, cum militibus suis. Atque a singulis horum impendent pericula, nisi adhibeatur cura.
5. Quod ad vicinos attinet, praescribi non potest regula aliqua certa cautionis propter occasionum varietate, unica excepta quae semper tenet. Ea est ut principes huic rei perpetuo inviglent ne quis ex vicinis in tantum excrescat (vel novis territorii augmentis, vel commercium ad se trahendo, vel proprius accedendo, et similibus) quo maiorem nanciscatur laedendi potestatem quam antea habuerat. Sane, durante triumviratu illo regum (Henrico Octavo Anglo, Francisco Primo Gallo, et Carolo Quinto Hispano) ea viguit inter ipsos diligentia ut nemo trium vel palmam terrae acquirere potuisset, quin reliqui duo statim rem ad aequilibrium deducerent, neque pacem foenore redimere sustinerent. Idemque praestabat foedus illud (cui Guicciardinus securitatem Italiae attribuit) ictum inter Ferdinandus regem Neapolitanum, Lorenzium de Medices, et Ludovicum Sforziam principes, alterum Florentiae, alterum Mediolani. Neque recipienda est opinio quorundam ex scholasticis, bellum iuste suscipi non posse, nisi ob iniuriam aut provocationem praecedentem. Siquidem iustus metus imminentis periculi, etsi violentia aliqua non praecesserit, proculdubio belli causa est competens et legitima.