Latin · ~7 min
Lines 1.94-1.100
Bacon, SERMONES FIDELES 1.94-100
Not analysed yet
2. Inter astutias numerari potest ut quis vultum eius cum quo colloquitur limatius observet. Quod etiam Iesuitae praecipiunt. Sunt enim complures, iique ex prudentioribus, qui corda habent obscura, vultus autem pellucidos. Verum decet hoc fieri cum modesta oculorum per vices demissione, quemadmodum et faciunt Iesuitae.
3. Altera existit astutia, ut cum aliquid propere et facile obtinere et expedire cupias, personam cum qua agis de alio quopiam negotio sermonem inferendo deteneas et praeoccupes, ne nimium ad obiectiones et scrupulos evigilet. Equidem noveram consiliarium quendam et secretarium qui nunquam ad Elizabetham reginam Angliae ad diplomata manu reginae signanda accessit, quin a principio illam in aliquos de rebus status gravioribus sermonem perduceret, ut hisce intenta ad diplomata minus animum adiiceret.
4. Idem valet subitae prehensionis ratio, si quis rem proponat quando persona cum qua agitur ad alia festinat, neque moram pati potest rem accuratius considerandi.
5. Si cui in animo est negotium aliquod destruere quod alius fortasse quispiam dextre et cum effectu propositurus fuisset, ipse se erga negotium bene affectum simulet, atque ipse rem proponat, sed eo modo ut successum eius disturbet.
6. Abruptio sermonis in medio, quasi quis seipsum deprehenderet et contineret, maiorem generat appetitum in eo quocum colloqueris ad ulterius inquirendum.
7. Quoniam autem imprimit fortius quod quaestione erutum est, quam quod sponte oblatum, possis ad inescandam quaestionem insolitum induere vultum, ex quo occasio detur alteri interrogandi quid sibi velit ista oris mutatio? ,ut Nehemias fecit, neque ante illud tempus tristis fueram in conspectu regis.
8. In rebus ambiguis et ingratis bonum est initia de iis sermonem inferendi alicui alteri deputare, cuius verba minoris sint ponderis, et maioris auctoritatis vocem in subsidiis reservare, veluti casu fortuito intervenientem, ut interrogetur ille superveniens de eo sermone, qui ab altero iniectus est. Quod fecit Narcissus cum indicaret Claudio matrimonium Messalinae et Silii.