# Silva silvarum 100

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI BACONI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/100

communicetque cum aëre in concavo subsistente; conservatur enim nonnihil ob planitiem parietis; sed hoc minime sufficit, ut sonum edat perceptibilem, nisi communicet cum aëre posteriori. 149. Percussus arcus nervus, cornibus scilicet propius auri applicatis, sonum auget gradumque toni producit. ratio est, quia sensorium propter compressionem percutitur, antequam aër dispergatur. Idem quoque fit si cornudentibus contineatur. Sed haec est manifesta soni delatio à dentibus ad auditus organon, propter magnum inter haec duo commercium; quod vel inde patet, quod tetricus & asper tonus dentes hebetet. Idem contingit si cornu arcus admoveatur temporibus. Sed hic tantum soni prolapsus est illinc ad aurem. 150. Radius ferreus aut aeneus, altera parte auri admota, altera percussa, multo majorem producet sonum, quam si impulsio similis fiat radio non adeo auri contiguo. Ex hisce & aliis quibusdam instantiis, partim jam memoratis, apparet sonos non solum per corporis laevis superficiem devolvi, sed communicari quoque spiritibus poros corporis insidentibus. 151. Memini in collegio Trinitatis Cantabrigiae fuisse cubiculum superius, cujus fornix labefactus in medio cubiculi columna ferrea fulciebatur, brachii crassitudine, quae percussa sonitum obscuriorem edidit, sed inferiori cubiculo magnum excitabat strepitum. 152. Sonus, quem situlae in puteo efficium in aquam illisae, aut putei lateribus impactae, aut invicem collisae, profundior pleniorque existit, quam in aëre aperto. ratio est compressio & conclusio aëris in concavo putei. 153. Vasa sub tabulatis cubiculi collocata quosvis in cubiculo sonitus pleniores & magis resonantes reddunt. Adeo ut quinque in universum dentur rationes sonum amplificandi: clausura sive compressio simplex, clausura cum dilatatione, reflexio concurrens, & ad sensorium accessus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
