# Silva silvarum 106

Bacon, Silva silvarum, 106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/106

165. Acrimonia motusque celeritas multum tam ad claritatem quàm ad vehementiam momenti conferunt. Sic flagella & virgae, quo celerius acriusque aërem percutiunt, eo clariorem sonum producunt. Atque in cantu ad testudinem, & in clavecymbalis agilis ictus sonum maxime vegetum edit: ratio est quod percussio velox aërem citius dissecet, cum mollis potius pulset quam secet. Experimenta varia spectantia communicationem sonorum. Communicatio sonorum, (in cavitate testudinis, vacui vasis, &c.) tantum delibata est in majoratione sonorum; sed quae peculiarem titulum, & suo quidem merito, vindicat. 166. Insigne experimentum, quo demonstretur communicatio sonorum, est in pulsatione aeris campani. Hic, si malleo supremam ejus partem pulses, mox mediam, deinde infimam, sonum senties acutiorem & graviorem concavo interius respondentem, quamvis externa tantum percussio sit. 167. Etsi procreetur sonus inter flatum oris & aërem fistula contentum; aliqualem tamen communicationem obtinet cum lateribus fistulae, spiritibusque ibi contentis. alius enim ex fistula, & tuba lignea aut aenea sonus oritur. Vestita quoque panno aut serico fistula diversum producet sonum ab eo, quem per se daret; humectata etiam nonnihil interius, aliter sonat quam sicca. 168.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
