# Silva silvarum 107

Bacon, Silva silvarum, 107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/107

Sonus sub aqua productus facilius communicabitur duro corpori per aquam, quam in aëre factus aëri. Vide experimentum Experimenta varia spectantia aequalitatem & inaequalitatem sonorum. In praecedentibus (ubi Musicam spectavimus) actum de sonis Musicis, ex quibus aut concentus aut dissonantia duarum partium oritur, quos tonos vocamus; pariterque de sonis non musicis; cujus rei ratio à nobis data, quod illi ex aequalitate, hi ex inaequalitate generentur. Addidimus quoque, quaenam eslent corpora aequalia tonos producentia, quae maequalia tonisque carentia. Jam vero deejusmodi sonorum inaequalitate agemus, quae non à natura corporum, sed accidentalis est; seu ex asperitate aut obliquitate meatuum, aut iterata percussione, aut trepidatione motus. 169. Tintinnabulum rima dehiscens, unde impeditior sono transitus, tetricum & absonum edit sonum; sic & vox humana, ubi aspeta arteria fiigore correpta scabritie laborat, &, quasi [a] mucore obducta, raucescit; sonique his duabus instantiis ingrati ex mera inaequalitate sunt. Sed si inaequalitas suam habeat aequalitatem, allubescit sonus cum tremulo stridore. 170.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
