# Silva silvarum 108

Bacon, Silva silvarum, 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/108

Omnia instrumenta, sive [b] quae regressu gaudent, ut tuba; aut flexione, ut Le incurvabuccina; aut nunc elevata, mox depressa sint, ut [a] tuba ductilis, sonum tremulum edunt. Verum tibia, aut fistula, quae ejusmodi inaequalitate carent, liquidum producunt sonum. Attamen fistula aut tibia paululum humectata interius, sonum edit [e] graviorem modico cum tremore aut sibilo. Rursus [f fides contorta, qualis solet esse hypate pandurae, stridulum quoque excitat sonum. 171. Verum fides testudinea, si prorsus in partibus suis inaequalis existat, tetricum edit ionum, quique tono caret, atque absona vocatur, utpote inaequali partium crassitie constans. Inde [g] chordae metallicae nunquam absonae deprehenduntur. Videmus quoque exploratam testudinis fidem, quae falsa vocatur, firmiter inter digitos extendi solere, impactoa) furred. that haue either Returnes. Cornets. as Sackbuts. Wreathed string. more solemniy. Wire stringi. pactoque talitro si sese reduplicat, probam aestimari, si vero [a] acutam aut majorem prodat speciem, falsa censetur. 172. Aquae sonitus rapido cursu latae auribus occurrit tremulus; & in [b] organis portatilibus (in quibus philomelae, ut vocant, tibia continet aquam) continue tremulus editur sonus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
