# Silva silvarum 111

Bacon, Silva silvarum, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/111

178. Evidens est, aëris majore quantitate percussa sonum existere gravem; minore acutum. Percussio quantitatis majoris est à corporis percutientis magnitudine, latitudine concavi, quod à sono pertransitur, ejusdemque longitudine. Unde hypate major nete; fistulae soni gravis insunt majora foramina, quam acuti soni. Atque hae fistulae similesque eo graviorem edunt sonum, quo foramina ad inferius remotiora sunt, longiusque ab orificio distant; quantoque propiora orificio, tanto acutiorem. Quin etiam corpus solidum, quale [a] ferrum focarium in vertice pulsatum producet acutiorem sonum; in partibus inferioribus, graviorem. 179. Patet quoque, eo acutiorem esse sonum, quo acrior & celerior aëris percussio est; eoque graviorem, quo tardior. Idem conspicimus in fidibus, quae, quanto magis intensae & contortae (unde resultus celerior) tanto acutior sonus existit: quo vero laxiores sunt, eo gravior. Sic fides crassior magis tira] as an Andiron of Braesse. intensa, & tenuior minus intensa, eundem fortasse reddant tonum. 180.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
