# Silva silvarum 112

Bacon, Silva silvarum, 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/112

Pueri, mulieres, eunuehi tenuiores acutioresque voces edunt, quam viri: ratio est, non quod his major insit calor, unde fortior emergat vox (efficacia enim vocis sonive ad differentiam valet quoad claritatem mollitiemve, minime quoad tonos) sed organon dilatatius; conferente etiam ad dilatationem calore, ut certo constat. Verum ratio cur pubertatis anni mutent vocem, magis nos fugit. Videtur id fieri, quod multo corporis humido, unde plenius antea partes irrigabantur, ad vasa spermatica depulso, calor in corpore exuberare incipiat, qui dilatatos magis reddit meatus; cum omnia caloris effecta occurrant, pilositas, hirsutia cutis, carnisque durities. 181. Musicorum industria duas excogitavit alias rationes intendendi fides, praeter complicationem chordarum. Prior est depressio fidium digitis, ut in collo testudinis, &c. Posterior fidis brevitas, ut in lyra, clavecymbalis, &c. eadem utriusque effecti causa, productio scilicet celerioris fidium resultus. 182. Quo longius intenditur chorda, eo minor superintensio in nota requiritur. Justa enim chordae exigitur intensio, antequam notam aliquam producat. In testudinis quoque [a] tactibus, &c. quo altius ascendunt, a] Stopi. Gogle dunt, eo minor est distantia inter [a] ligamenta. 183. Vitreum poculum, praesertim infra arctius, & supra laxius, aqua reple, marginiqueejus talitrum impinge; aqua deinde intervallis repetitis magis magisque effusa, tonum " semper talitro explora, senties decrescere tonum, & graviorem fieri quo poculum inanius. Experimenta varia spectantia proportionem acuti & gravis soni. 184. Justa & mensurata aëris percussi proportio, quoad gravitatem tonorum & acumen, maximi inter alia arcani res est in excutienda tonorum natura.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
