Latin
117
Bacon, Silva silvarum 117
Unproofread scanNot analysed yet
Experimenta varia spectantia sonos articulatos. 192. Evidens est, nec non maxime admifandis sonorum secretis accensetur, sonum nulla sui parte imminutum non modo per totumaërem dispergi, sed integrum etiam minimis aëris inhaerere particulis; adeo ut scite articulata sonorum diversitas tam ex hominibus quam ex avibus, inconfusa angustissimam quoque fissuram pertranseat. 193. Inaequalis agitatio ventorum, &similia, etiamsi deferendo ad magis minusve dissita sono vehiculum praebeant; minime tamen turbat sonorum articulationes intra illud spatium quo percipi queant; quamvis forte in causa sint, quo minus longe audiantur quam coelo tranquillo; ut ex parte ante dictum. 194. Nimia distantia confundit articulatos sonos, ut patet ex eo, quod vocem concionatoris aut similem percipiens, distinguere sermonem nequeas: unusque articulatus sonus ab alio confunditur, ut fit cum multi si mul loquuntur. 195.