Latin
119
Bacon, Silva silvarum 119
Unproofread scanNot analysed yet
Hebraei industriam ostenderunt, designantes, quaenam literae essent labiales, dentales, gutturales, &c. Latini vero &Graeci inter semivocales &mutas distinctionem adhibuerunt, inque mutis alias fecerunt tenues, medias &aspiratas; nec frustra, sed non satis exacte. nam speciales motus &ictus, unde horum sonorum efformatio, parum diligenter investigati; velut literas B, P, F, M, exprimi non posse, nisi oris contractione aut os claudendo; quod literae N &B pronunciari nequeant, quin litera N mutetur in M. ut Hecatonba fiat Hecatomba. quod M &T proferri nequeant, nisi P intercedat, ut emtus pronunciatur emptus, &multae similes. adeo ut in hanc investigationem penitius incumbendo deprehensura sint, pauciores motus simplices requiri ad efformationem integri alphabeti, quam numerantur literae. 199. Pulmones ex omnibus corporis partibus maxime spongiosi, ideoque contractioni &dilatationi aptissimi sunt. contracti aërem expellunt, qui transeundo arteriam, guttur, os, vocem efformat; sed articulatio opem linguae, palati, &c. requirit, quae instrumenta vocis appellantur. 200. Cognatio quaedam observata est inter sonos ab inanimatis corporibus aut animatis quae articulatam vocem non edunt, &varias articulatae vocis literas.