# Silva silvarum 12-2

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCO BACONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/12-2

Gratias ei egimus, & diximus, curam hanc, quam pro peregrinis miseris suscepit, Deum pro certo remuneraturum. Itaque sex è nostris eum comitati sunt. Praeit ille, & respiciens ad nos dixit perhumane certe: Se servum nostrûm tantummodo commodo esse; & viae ducem. Duxit autem nos per tres plateas, pulchras admodum: atque per totam, quam pertransivimus, viam, haud pauci è populo, ad utrumque latus congregati sunt, ordine stantes; verum more adeo civili, ut viderentur non tam ad otiosum spectaculum convenisse, quam ut adventum nostrum gratularentur. Multi autem ex iis, cum incederemus, brachia sua paululum aperuerunt: quo gestu utuntur, cum adventum alicujus sibi gratum esse, significare volunt. Domus peregrinorum, aedificium est speciosum & spatiosum, extructum ex lateribus, nostris colore paulo magis purpureis: cum fenestris decoris, aliquibus ex vitro, aliquibus autem ex panno linteo delicato, oleo intincto. Deduxit nos primo in coenaculum satis elegans, super gradus locatum: tunc autem à nobis quaesivit: quot numero essemus? Et, quot è nostris aegroti?

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
