Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 127
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum quod loco fili sumenda sit chorda metallica; aut alioqui ca sit vitri capacitas, ut agitatio fiat sine illisione ad vitri latera. 214. Patet, perquam longo, &directo ad perpendiculum arcu (linea soni vectrice) extingui penitus sonum; ita ut qui ultra parietem possit exaudiri, ultra templum non percipiatur; neque ad aliquam à pariete distantiam perceptibilis, proxime ad parietem sentiatur. 215. Mollia &porosa corpora suffocant sonum in primis, ut sic loquar, natalibus. ictus enim in pannum pellesve exilem reddit sonum, ut diximus. facilius autem admittunt transeuntem, quam duriora corpora; ut cortinae docent, &peristromata, sonos non admodum retardantia. fenestrae vitreae arcte clausae reprimendo sono magis valent, quam panni crassities par. Sic apparet in ventris strepitu, quam commode sonus intestina &membranas pertranseat. 216. Operae pretium est inquirere, num soni majores, quales tormentorum aut campanarum, transitu per rimarum angustias debilitate exilescant. articulata enim sonorum subtilitas arctissimos meatus inconfusa forte subit; fortassis autem magnitudo soni obstiterit, ne id tam commode fiat. Experimenta varia spectantia medium sonorum. 217.