# Silva silvarum 127

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/127

Notandum quod loco fili sumenda sit chorda metallica; aut alioqui ca sit vitri capacitas, ut agitatio fiat sine illisione ad vitri latera. 214. Patet, perquam longo, & directo ad perpendiculum arcu (linea soni vectrice) extingui penitus sonum; ita ut qui ultra parietem possit exaudiri, ultra templum non percipiatur; neque ad aliquam à pariete distantiam perceptibilis, proxime ad parietem sentiatur. 215. Mollia & porosa corpora suffocant sonum in primis, ut sic loquar, natalibus. ictus enim in pannum pellesve exilem reddit sonum, ut diximus. facilius autem admittunt transeuntem, quam duriora corpora; ut cortinae docent, & peristromata, sonos non admodum retardantia. fenestrae vitreae arcte clausae reprimendo sono magis valent, quam panni crassities par. Sic apparet in ventris strepitu, quam commode sonus intestina & membranas pertranseat. 216. Operae pretium est inquirere, num soni majores, quales tormentorum aut campanarum, transitu per rimarum angustias debilitate exilescant. articulata enim sonorum subtilitas arctissimos meatus inconfusa forte subit; fortassis autem magnitudo soni obstiterit, ne id tam commode fiat. Experimenta varia spectantia medium sonorum. 217.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
