Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 132
Unproofread scanNot analysed yet
Experimenta varia spectantia mixturam sonorum. 224. Manifestum inter species, quae visu aut auditu percipiuntur, discrimen apparet, quod visibiles medium impermixtae transmeent, aliae in medio confundantur. quippe circumlatis per coelum, stellas plurimas, arbores, colles, homines, bestias oculis, omnia sub unicum simul obtutum cadunt, neque emanans ab uno imago, aliis confluentibus ad oculum turbatur. Sonos autem variis è partibus effusos unus confundit prorsus. Vocum quoque dissidentium mixtura in harmoniam temperatur; quod coloribus negatum. Verum nihilominus à majore lumine minus exstingui, ut visum fugiat: velut cicindulae lumen à sole; non secus ac magnus sonus exilem absorbet. Praeterea statuo è duabus laternis è vitro, illo coloris coccinei, hoc caerulei, imposita utrique candela, lumina coloribus hisce tincta confusum iri, impressuraque chartae albae colorem purpureum. Debilitate quoque languescit colorum mixtura; à dealbatis enim parietibus magis quam nigris locus illustratur, &c. Sed causa quae sonos confusim, visibiliumque imagines inconfusas devehat, est quod visus per rectam lineam operetur, conosque producat varios: atque eo modo nulla toincidentia in oculo aut puncto visuali fieri queat. Soni vero per obliquas, tortuosasque lineas moti coincidant necesse est, sicque invicem disturbent. 225. Suavissima &optima harmonia est, quae nullius instrumenti per se sonum exaudiri patitur, sed unum duntaxat ex omnibus concentum; qui ad justam percipitur distantiam, velut in mixtura suffitus, aut odoris, floribus è variis sparsi per aërem, sensu.