# Silva silvarum 135

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/135

Sed sibilus cui ex inaequalitate origo, mea opinione, oritur inter superficiem fistulae internam, quae & laevis, & humida, reliquamque materiam ex ligno, insinuati humoris expertem & siccam. 231. Coelum pruinosum Musicae intra aedes gratiae nonnihil conciliat. Ratio fortasse non dispositio aëris, sed ligni aut fidium in instrumentis, quae magis crispantur, & sic porosa & cava evadunt. Testudines quoque ex crebro usu clarius sonant recens confectis, eadem de causa. Idem deprehenditur in fidibus testudinis diu asservatis 232. Facit ad soni meliorationem aëris liberi & compressi mixtura; ideoque fiat experimentum in testudine aut pandura, cujus duplex concavum vel venter sit nodo supra chordas, alterum cum [a] ita tamen ut chordae utrique concavo applicentur & sat spatiintra concava vel ventres sit pro pandurizante vel tangente. Idem tentetur in lyra Hybernica cum duplici utrimque concavo, qua simplici alioqui contenta est. Dubitare liceat, 1] with a Kyot ouer the Strings an non futura sic resonantiae nimietas efficeret ut nota notam praeverteret. 233. Prolata in orificio tympani modulata vox suaviorem reddit vocem.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
