# Silva silvarum 136

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/136

Idem statuo futurum, si cantus in partes divisus variis immittatur tympanis. Elegantiae quoque novitatisque causa operae pretium esset cortinam extendere inter locum, quo tympana collocata sunt, & auditorium. 234. Pneumatica instrumenta licet sonum generent inter flatum & aërem, sonus tamen communicatus magis aequali tibiae corpori, melior est. procul dubio enim sonum cum aliquo discrimine tuba reddit & tibia lignea, rursumque tuba & tibia aenea. non inutile foret tentare sonum ex syringis & aeneis venatorum cornibus qualem edant. 235. Attentio meliorandis prodest sonis, ubi sensus communis maxime collectus discedit in particularem auditus sensum, visusque suspenditur operatio. Hinc & nox prae die sonos suavitate & magnitudine increscere facit; quos caeco gratiores quam aliis accidere arbitror. Inter somnum quoque & vigiliam marcentibus, dum ligati velut haerent sensus, suavior musica obvenit, quam ubi penitus evigilaverint. Exp tizot Experimenta varia spectantia imitationem soni. 236. Naturae quoddam miraculum est, si in attentionem non fugitivam incidat, quod pueri & aves nonnullae ad exprimendas imitatione voces stupenda valeant dexteritate.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
