Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 139
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ista volucrum habilitas non adeo ex organis sermoni aptis, quam attenta auscultatione est, cum loquelam auditus &doctrina faciant, aviumque major in observandis sonis cura sit, quam aliarum bestiarum; quod &ab insito naturaliter delectamento &frequentiore est exercitio, ut ex earum cantu patet. Illi quoque, penes quos instituendi labor, vigiles habere student, augendae velut attentioni. neque ignoramus mascularum, inter aves cantatrices, aliquam esse praerogativam; cujus fortasse causa est &vivacitas major &acrior auscultatio. 240. Studium &intenta exprimendis vocibus solertia facilitandae imitationi plurimum conducit. Unde pantomimos reperias, qui voces histrionum adeo referant dextrè, ut ipsos, non conspectos, esse re persuasus existimes. par circa alias voces ratio est. 241. Reperiuntur, qui voces velut ex longiore intervallo delatas effingant (secundaadco ut rium auditus objectum distantia est) adstantium sermonem è longinquo procedere putes, non sine terrore quodam. ratio inquirenda; sed cujus nullum usum agnosco, praeterquam ubi impostorem agere libet, efficta quasi spirituum loquela. Experimenta varia spectantia reflexionem sonorum.