# Silva silvarum 14-2

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCO BACONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/14-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/14-2

Veruntamen, hoc vos non perturbet, neque propterea intra carcerem vos compingi existimate: sed potius indultum hoc esse, quo ab itinere vestro, spiritus recreetis & reficiatis, nullius rei egebitis: Quin & sex famuli assignati sunt, qui vobis ministrent. & negoria vestra expediant. Gratias ei egimus, cum omni affectu, & humilitate: & diximus: Deus proculdubio in hac terra manifestatur. Obtulimus ei etiam viginti aureos, sed ille quoque subridens, hoc solum dixit: Quid, vultis me esse hominem binisalarii? sic abiit. Paulo post, prandium nostrum allatum est: quod certe satis lautum, & salubrem victum, tam respectu ciborum, quam potus, exhibuit: meliorem certe & uberiorem, quam pro modulo Collegii ullius, quantum novi, in Europa. Potus erat trium generum: unumquodque eorum bonum & salubre: Vinum ex uvis: potus ex granis qualis est apud nos cerevisia, sed clarus & limpidus: & sicerae genus ex fructu quodam ejus Regionis confectum, potus sane gratissimus, & miri refrigerii.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
