# Silva silvarum 140

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/140

Tria in sonis reflexionum genera sunt, reflexio concurrens, iterans, quae Echo, & superflexio, sive Echo ex priori Echo. Priori sub titulo de sonorum magnitudine tractata, de duabus posterioribus agendum. 242. Reflexio effluviorum ex visibilibus objectis per specula dirigi potest, utpote quae egressa progressaque rectis lineis ad aliquod punctum perduci queat; sed reflexio sonorum regi vix se patitur quoniam sonus laxius lineis arcuatis spatium complens ejusmodi regimen non admittat, unde artificiales echos parandi ratio necdum venit in usum; & quaecunque Echo hactenus innotuit, in angusto loco regressum non admittit. 243. Naturalis Echo in parietibus, lignis, rupibus, collibus & ripis generatur. aqua vero, ubi in proximo est, concurrentem Echo creat, ubi longe dissita, iterantem efficit. concurrens enim & iterans Echo non aliter discernuntur nisi regressus celeritate tarditateve. Sed extra controversiam est, ut delationem soni originalis aqua promovet, ita longius deferendae Echon inservire. 244. In praecedentibus dictum, voce per corpus sonis pervium prolata, altero ejus extremo obturato, flatus regressum ad os sentiri posse, non sonum: ratio est quod originalis soni per claustrum conservatio nihil faciat ad reflexi conservationem: praeterea echus generatio nisi ex claris sonis rara omnino est.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
