# Silva silvarum 141

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/141

Hinc artificialis echus spem omnem tollit aëris in arcto concavo compressio. Experimentis tamen constat, si quis incumbens puteo ad 25 ulnas profundo loquatur submisae, non adeo tamen ut susurrus sit, regeri Echo ex aqua satis perceptibilem. Tentetur utrum loquela cavis immissa, non alio, nisi per quem vox descendit, regressu, aeque ut in puteis gignat Echo. 245. Echo circulariter in aëre provolvitur, ut sonus primarius; unde expediret explorare num repercussio à corpore angulum conficiente Echo crearet, ut versus parietis recursum, &c. ut in speculis videmus similem incidentiae angulum dari ab objecto in vitrum, & à vitro ad oculum, atque si pilam transversim percutias, non in superficie, par fiet resultus in contrarium. Utrum & Echo illum producat (hoc est, utrum quis à latere corporis repercutientis consistens melius audiat, an vero ubi vox profertur, aut uspiam in recta linea) tentari posset; item si propius adstet loco unde repercussio, quam loquens, aut vice versa. Simul in notitiam deveniretur, utrum Echo, originalis primigeniique instar soni vehementior sit in propinquo.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
