# Silva silvarum 144

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/144

Similis Echo ex Echo, sed cum duplicata repercussione, observatur, si quis inter domum & collem medius lyram percutiat versus collem, à retro enim venientem Echo domus producit, alteraque alteri transmittitur, ut postrema languidior sit. 251. Dantur & literae, quas aegre exprimat Echo, velut S, praecipue initiale. memini cum aliquando Pontem Carentonianum peterem, adfuisse Parisiensem, provectae aetatis hominem, qui hunc pronunciandi defectum à bono esse genio interpretabatur. Si enim, inquit, Diaboli nomen Satan efferas, Echo illud minime referet, sed vaten, quod ex Gallico idem est cum apage. Mihi subiit, quod Echo literam S non repercutiat, utpote cum sibilus & interior tantum sonus sit. 252. Echo nonnunquam celerior est, resilitque statim à prolata voce, ut partim est dictum; alia vero magis velut deliberata procedit, hoc est, plus spatii relinquit inter vocem & reflexionem; quod vel propinquitas vel distantia loci facit. quaedam longiore tra ctu verba repellit, quaedam breviori; alia clarior (pari cum primigenia voce claritate nonnunquam majori) alia languidior dilutiorque 253.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
