# Silva silvarum 145

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/145

Si Echo variis è locis ad eandem distantiam varia emergat, chorus quasi quidam reflexionum existat necesse est; unde & major recursus, quin etiam Echo continuata; quod quibusdam in collibus in ambitu positis contingere solet instar Theatri 254. Nondum investigatio docuit, an ut in speciebus visibilibus, ita & in sonis fiat refractio. persuadeo enim mihi, si diversa per media vehatur sonus (ut aërem, pannum, lignum) alio, quam in quem tendebat, loco non proditurum; atque hoc proprium refractionis effectum. majoratio autem, altera refractionis operatio, in sono manifesta est (ut plenissime nobis demonstratum cum ibi versaremur) sed diversitate medii nihil huc conferente Varias obiter instantias ex visu visibiliumque imaginibus petitas aspersimus illustrandae onorum naturae. sed visum nobis operae pretium laxius insistere comparatae demonstrationi Experimenta varia spectantia consensum & dissensum inter ea quae visu & auditu percipiuntur. 255. Utrumque circulariter se diffundit, integrumque orbem, sed non ultra certos determinatosque progressus limites, implet; languet emoriturque paulatim ex proportionata objectorum à sensoriis distantia. 256.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
