# Silva silvarum 15-2

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCO BACONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/15-2

Allata etiam est nobis magna copia Aurantiorum illorum coccineorum, in usum aegrotorum: aiebant enim, ea praesens & efficax esse remedium contra aegritudinem in navigatione contractam. Praeterea, pyxidem nobis tradidit, pilulis albescentibus sive cineritiis, plenam: monuitque, ut aegroti nostri, unam earum, singulis noctibus, in introitu lecti, sumerent: quas dixerat sanitatem eorum acceleraturas. Proximo die, cum à labore & opere, circa vecturam hominum, & rerum nostrarum è navi, requievimus, visum est mihi, socios nostros in unum convocare: cum autem convenissent, ita eos allocutus sum: Amici mei carissimi, noscamus nos ipsos, & quo loco res nostrae sint. Viri sumus, in terram projecti è mari, sicut Jonas è ventre Balenae, cum in alto veluti sepulti essemus. Jam vero, licet terram rursus calcamus, inter vitam tamen & mortem, medii consistimus. Etenim fines, & veteris, & novi Orbis, praetervecti sumus. Atque utrum nobis Europam rursus conspicere dabitur, soli Deo notum. Miraculo quodam huc advecti sumus, atque à miraculo prope aberit, si hinc abvehamur. Quocirca, salutem praeteritam ac pericula praesentia, & futura, animo recolentes, ad Deum nos convertamus, corda levemus, & vias nostras singuli corrigamus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
