Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 150
Unproofread scanNot analysed yet
tenuis autem mitella aut sudarium, corpora licet minus solida, visui obstant, cum è contra porosa parum impedimenti auditui injiciant, sed solida aut sistunt aut potius attenuant. Hinc quoque reflectendis visibilium radiis vitra parva sufficiunt, sonorum reverberationi majora requiruntur spatia; quod nec in praecedentibus omissum nobis. 271. Visibilia ad longiorem distantiam, quam soni, ingerunt se sensui, servata tamen magnitudinis proportione, cum ad remotius interstitium dimanet intensior sonus, quam exiguum corpus conspiciatur. 272. Visibilia nonnisi aliquo inter visum &objectum dato intervallo commode percipiuntur, audibilia quo sensui propius admoventur, eo melius se insinuant. Sed duplex error hic occurrit, primo quod, cum sine luce non peragatur visio, si qua res pupillam ita contingat ut prorsus tegat, lumen excluditur. Memini audire ex homine fide dignissimo (cujus oculorum alter ex catarrho laboraverat) nihil clarius se exactiusque vidisse, quam argenteam acum, dum in oculo versaretur removendae catarrhi membranulae; cujus ratio proculdubio, quod acus pupilla minor lucem non arceret.