# Silva silvarum 151

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/151

Secundo objectum visus directe pupillam ferit absque ulla interceptione; cavum vero auris sonum nonnihil ab organo arcet, sed aliqualis tamen utrobique requiritur distantia 273. Visibilia in afficiendo sensu celeriora audibilibus, quod in tonitrum & fulgure apparet, flamma & ictu tormenti bellici repercusso, motu aëris dum finduntur ligna. haec quidem in antecessum dedimus, huc tamer proprie pertinentia 274. Existimo emanantes ad auditum sonos diutius in aëre subsistere, quam species ad oculum delatas; quae & ipsae tamen aliquamdiu in spatio haerent intermedio, ut patet in annulis circumactis sphaeras quasdam repraesentantibus, in fidibus testudineis talitro impulsis, torre longius translato, qui tractum luminis post se signat, in crepusculo & similibus. Sed non dubitem sonis assignare largius morae spatium, ventis eos sursum deorsumque volventibus, & propter temporis intermedii distantiam; in quam sententiam mihi praeit explosio tormenti ad viginti milliaria percepta. 275. Visibilibus abest illud unde ingrata existant, quod audibilibus non ita evenit. Rerum enim turpium conspectus in eo displicent, quod obscoenitatis magis memoriam vellicent, quam quod immediate eas objiciant oculis. Ideo picturae parum pudica repraesentantes, non ita offendunt, ut in audibilibus serra dum acuitur, cum & stupidos reddat dentes. In Musica quodlibet harmoniae contrarium auris statim respuit. 276. Si ex circumfusa luce tenebroso te inferas loco, aut contra, oculus aliquamdiu praestringitur, visusque confunditur. An simile quid experiamur post ingentes sonos altumve silentium, accuratiori inquisitione eget.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
