Latin
155
Bacon, Silva silvarum 155
Unproofread scanNot analysed yet
Posset comprobatae in instrumentis, quae chordis resonant, sympathiae translatio heri ad alia sonos per se reddentia; explorarique num percusso ex duobus tintinnabulis unisonis altero, motus in altero sentiretur melius quam in alio quovis concentu. In fistulis quoque eadem sympathiae ratio attendatur, i &foraminibus &sono conveniant, an leviculum stramen aut pluma moveretur ubi alterius unisonum inflatur. 282. Et oculi &auris testimonio constat, quod sensuum organa sympathiam habeant &conformitatem cum eo unde reflexio nascitur, ut antedictum. Nam sicuti lumen oculi crystallo haud absimile est, aut vitro, aut aquae, sic in aure sinuosa est concavitas cum ossiculo duro sistendis &reverberandis sonis nabetque illud cum locis, unde Echo prodit, similitudinem. Experimenta varia spectantia impedi menta &auditus subsidia 283. Oscitatio aurium sensum impedit propter membranae in aure extensionem, quae repellit potius, quam admittit sonum 284. Retentio spiritus ad exactiorem facit auditum, quam si fiat contrarium; atqu adeo in omni auscultatione quae è longinque venientes sonos aucupatur, contineri spiritus solet.