# Silva silvarum 155

Bacon, Silva silvarum, 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/155

Posset comprobatae in instrumentis, quae chordis resonant, sympathiae translatio heri ad alia sonos per se reddentia; explorarique num percusso ex duobus tintinnabulis unisonis altero, motus in altero sentiretur melius quam in alio quovis concentu. In fistulis quoque eadem sympathiae ratio attendatur, i & foraminibus & sono conveniant, an leviculum stramen aut pluma moveretur ubi alterius unisonum inflatur. 282. Et oculi & auris testimonio constat, quod sensuum organa sympathiam habeant & conformitatem cum eo unde reflexio nascitur, ut antedictum. Nam sicuti lumen oculi crystallo haud absimile est, aut vitro, aut aquae, sic in aure sinuosa est concavitas cum ossiculo duro sistendis & reverberandis sonis nabetque illud cum locis, unde Echo prodit, similitudinem. Experimenta varia spectantia impedi menta & auditus subsidia 283. Oscitatio aurium sensum impedit propter membranae in aure extensionem, quae repellit potius, quam admittit sonum 284. Retentio spiritus ad exactiorem facit auditum, quam si fiat contrarium; atqu adeo in omni auscultatione quae è longinque venientes sonos aucupatur, contineri spiritus solet.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
