Latin
157
Bacon, Silva silvarum 157
Unproofread scanNot analysed yet
288. Exquisita articulatorum sonorum discrimina aërem permeantia, negant meras esse impressiones in aërem, ut &antiquis bene observatum cum refutatione contra sentientium. signacula enim impressionibus egregie inserviunt, quibus analogum quid prima sonorum generatio exhibet, sed delatio &continuatio eorum, absque signatura, impressionum numero excludunt. 289. Subitaneus est sonorum ortus, &ad illum modum disparentia est; sed nec illud nec accurata eorum differentia habet quod magnopere miremur. [a] Vibratio enim &trepidatio in testudine &fistulis celeritatem eam exaequat, linguaque (instrumentum certe non gracile) in pronunciando non pauciores ciet motus, quam sunt in vocabulis omnia] Quauering, and Warblings. omnibus literae pronunciandae. Sed citissimi sonorum (si fas loqui) natales non aeque ac momentanea quaquaversum longissime diffusio, admirationem meretur, ex. gr. elatè in medio campi jactata vox [a] stadium percipienda circuit; idque in sonis articulatis, qui linguli minimas aëris particulas integri insident, &minuto brevius spatium est quo absolvitur derivatio. 290.