# Silva silvarum 157

Bacon, Silva silvarum, 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/157

288. Exquisita articulatorum sonorum discrimina aërem permeantia, negant meras esse impressiones in aërem, ut & antiquis bene observatum cum refutatione contra sentientium. signacula enim impressionibus egregie inserviunt, quibus analogum quid prima sonorum generatio exhibet, sed delatio & continuatio eorum, absque signatura, impressionum numero excludunt. 289. Subitaneus est sonorum ortus, & ad illum modum disparentia est; sed nec illud nec accurata eorum differentia habet quod magnopere miremur. [a] Vibratio enim & trepidatio in testudine & fistulis celeritatem eam exaequat, linguaque (instrumentum certe non gracile) in pronunciando non pauciores ciet motus, quam sunt in vocabulis omnia] Quauering, and Warblings. omnibus literae pronunciandae. Sed citissimi sonorum (si fas loqui) natales non aeque ac momentanea quaquaversum longissime diffusio, admirationem meretur, ex. gr. elatè in medio campi jactata vox [a] stadium percipienda circuit; idque in sonis articulatis, qui linguli minimas aëris particulas integri insident, & minuto brevius spatium est quo absolvitur derivatio. 290.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
