# Silva silvarum 159

Bacon, Silva silvarum, 159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/159

Unice enim hoc agimus, ut hominibus insinuemus, genuinam rerum naturalium inquisitionem legitimeque institutam opus esse severitatis dignitatisque plenissimum; ut & assuescant collecta ex particularibus luce animos laxare ad amplitudinem totius mundi, nec universum hoc exigant ad mentis suae angustias. Experimentum unicum spectans colores splendidos in dissolutione metallorum. 291. Metallorum dissolutiones exhibent vividos & puros colores; aurum egregie flavum, Mercurius summe viridem, stannum intense caeruleum. Idem cernitur in putrefactionibus eorum aut rubigine, velut zinabrium, aeruginem, cerusam. psimmythium &c. nec non in vitrificationibus; ratio est, quod durities ferendo igni sit, aut aquis fortibus, & in aequali positura haberi queant; partem quoque principalis spiritus retinent; quae duo, aequalis scilicet positura & spiritus agilis, primas tenent ut lucidi reddantur colores. Experimentum unicum spectans prolongationem vita. 292. Hominum actionibus si ita constiterit libertas, ut nihil invita Minerva, sed genio excitante aggrediantur, optimis adminiculis insistet vitae prolongatio, cui conducit lenior spirituum motus, ut minus praedatorii non ita depascant succum corporis. Deinde regulis & moderamine circumscribendae actiones, exercito in se invicem imperio. Victoria enim & imperii non vana opinio optimam spiritibus dispositionem ingenerat, praesertim instituto gradatim processu, ubi victoriae sensus vegetior. Prioris exemplum praebet vita rustica; posterioris, instituta Monachorum, & qui Philosophiae colendae totos se applicuerunt, quique continue seipsis potiuntur. Experimentum unicum spectans appetitum unionis in corporibus. 293. Omnia corpora habent appetitum se uniendi, & evitant solutionem continui, atque hujus appetitus varii dantur gradus, sed observatu dignissimi, quique distincte notari possunt, tres sunt.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
